monumenta.ch > Plinius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 35
{XIX} Vicina est Bactriana, in qua bdellium laudatissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex Media advectum.